nam summi civitatis viri, quorum ego consilio rem publicam conservavi, et quorum auctoritate illam coniunctionem Caesaris defugi, Iulias leges et ceteras illo consule rogatas iure latas negant: idem illam proscriptionem capitis mei contra salutem rei publicae, sed salvis auspiciis rogatam esse dicebant. itaque vir summa auctoritate, summa eloquentia, dixit graviter casum illum meum funus esse rei publicae, sed funus iustum et indictum. mihi ipsi omninoestnam si illud iure rogatum dicere ausi sunt quod nullo exemplo fieri potuit, nulla lege licuit, quia nemo de caelo servarat, oblitine erant tum cum ille qui id egerat plebeius est lege curiata factus dici de caelo esse servatum? qui si plebeius omninoratus