quorum ego nihil dico, patres conscripti, nunc in hominem ipsum: de provincia disputo. itaque omnia illa quae et saepe audistis et tenetis animis, etiam si non audiatis, praetermitto. nihil de hac eius urbana, quam ille praesens in mentibus vestris oculisque defixit, audacia loquor; nihil de superbia, nihil de contumacia, nihil de crudelitate disputo; lateanthuic vos non submittetis? hunc diutius manere patiemini? cuius, ut provinciam tetigit, sic fortuna cum improbitate certavit ut nemo posset utrum protervior