equidem ex omnibus rebus, quas mihi aut fortuna aut natura tribuit, nihil habeo quod cum amicitia Scipionis possim comparare. in hac mihi de re publica consensus; in hac rerum privatarum consilium, in eadem requies plena oblectationis fuit. numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem; una domus erat, idem victus isque communis, neque solum militia, sed etiam peregrinationes rusticationesque communes.