sed hoc primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse; neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt, fortasse vere, sed ad communem utilitatem parum; negant enim quemquam esse virum bonum nisi sapientem. sit ita sane: sed eam sapientiam interpretantur, quam adhuc mortalis nemo est consecutus. nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus. numquam ego dicam C. Fabricium, M’. Curium, Ti. Coruncanium, quos sapientis nostri maiores iudicabant, ad istorum normam fuisse sapientis. qua re sibi habeant sapientiae nomen et invidiosum et obscurum, concedant ut viri boni fuerint. ne id quidem facient; negabunt id nisi sapienti posse concedi.