LAELIUS. Vim hoc quidem est afferre; quid enim refert qua me ratione cogatis? cogitis certe. studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aequum quidem obsistere. saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis, quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. amor enim, ex quo amicitia nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quidquid est, id est verum et voluntarium.