SCAEVOLA. Recte tu quidem: quam ob rem audiamus. LAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum vitae diem permanere: nam vel ut non idem expediret incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente. atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga deponerentur;