magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. eorum querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere, sed odia etiam gigni sempiterna. haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.