O praeclaram sapientiam! solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihil a dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. quae est enim ista securitas? specie quidem blanda, sed reapse multis locis repudianda. neque enim est consentaneum ullam honestam rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo. itaque videas rebus iniustis iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis.