quid? si illud etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tam illiciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligant asciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam benevolentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. sed eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba, quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat, quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret.