tertius vero ille finis deterrimus, ut, quanti quisque se ipse faciat, tanti fiat ab amicis. saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fractior. non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. alius igitur finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius qui dixisset ita amare oportere ut si aliquando esset osurus; nec vero se adduci posse ut hoc, quem ad modum putaretur, a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. quonam enim modo quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam saepissime peccet amicus, quo pluris det sibi tamquam ansas ad reprehendendum: rursum autem recte factis commodisque amicorum necesse erit angi dolere invidere.