itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur. ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? quid? haec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. quamquam Ennius recte: amicus certus in re incerta cernitur; tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque convincunt, aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt. qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino. amicus certus in re incerta cernitur;