quod faciendum imitandumque est omnibus, ut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis; ut, si parentibus nati sint humilibus, si propinquos habeant imbecilliore vel animo vel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitati. ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres multos annos esse duxerunt. quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum in proximum quemque confertur.