omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt; nec, si qui ineunte aetate venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos habere necessarios, quos tum eodem studio praeditos dilexerunt. isto enim modo nutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. qui neglegendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandidisparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias; nec ob aliam causam ullam boni improbis, improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque distantia.