quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur. cavendum vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam. omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum una cautio est atque una provisio, ut ne nimis cito diligere incipiant neve non dignos.