cum autem omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime; delet enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. nam cum amicitiae vis sit in eo ut unus quasi animus fiat ex pluribus, qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis multiplex?