quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! dissuasimus nos, sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. quanta illi, di immortales, fuit gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi Romani, non comitem diceres. sed affuistis, et est in manibus oratio. itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim collegiorum ad populi beneficium transferebatur. (Atque is primus instituit in forum versus agere cum populo.) Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. atque id actum est praetore me, quinquennio ante quam consul sum factus. ita re magis quam summa auctoritate causa illa defensa est.