quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur. aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est. nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. quid autem turpius quam illudi? quod ut ne accidat magis cavendum est: ut me hodie ante omnis comicos stultos sense versaris atque illusseris lautissime! ut me hodie ante omnis comicos stultos sense versaris atque illusseris lautissime!