at enim liberum senatus iudicium propter metum non fuit. si timuisse eos facis qui discesserunt, concede non timuisse eos qui remanserunt; sin autem sine iissed quaero in ipsa sententia, quoniam princeps ego sum eius atque auctor, quid reprendaturquae causa maior quam fames esse potuit, quam seditio, quam consilia tua tuorumque, qui facultate oblata ad imperitorum animos incitandos renovaturum te tua illis funesta latrocinia ob annonae