quamquam quid ego de dedicatione loquor, aut quid de vestro iure et religione contra quam proposueram disputoego vero, si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditisan cum tu, eius civis discessu cuius unius opera senatus atque omnes boni civitatem esse incolumem totiens iudicassent, oppressam taeterrimo latrocinio cum duobus sceleratissimis consulibus rem publicam teneres, domum eius qui patriam a se servatam perire suo nomine noluisset per pontificem aliquem dedicasses, posset recreata res publica sustinere?