dedicatio magnam, inquit, habet religionem. nonne vobis Numa Pompilius videtur loqui? discite orationem, pontifices, et vos, flamines; etiam tu, rex, disce a gentili tuo, quamquam ille gentem istam reliquit, sed tamen disce ab homine religionibus dedito ius totum omnium religionum. quid? in dedicatione nonne et quis dedicetan tu haec ita confundis et perturbas ut, quicumque velit, quod velit quo modo velit possit dedicare? quis eras tu qui dedicabas? quo iure? qua lege? quo exemplo? qua potestate? Vbi te isti rei populus Romanus praefecerat? video enim esse legem veterem tribuniciam quae vetet iniussu plebis aedis, terram, aram consecrarineque enim id fieri fas erat, neque quisquam fecerat, neque erat causa cur prohibendo non tam deterrere videretur quam admonere.