quid diceres, o nefanda et perniciosa labes civitatis? ades, Luculle, ades Servili es tu quidem cum audacia tum impudentia singulari, sed tibi tamen oculi, vultus, verba cecidissent, cum te viri, qui sua dignitate personam populiRomani atque auctoritatem imperi sustinerent, verbis gravissimis proterruissent, neque sibi fas esse dixissent furori interesse tuo atque in patriae parricidio exsultare