veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratioflagitabar bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum.