videsne me nondico apud pontifices, augures adsunt: versor in medio iure publico. quod est, pontifices, ius adoptionis? nempe ut is adoptet qui neque procreare iam liberos possit, et cum potuerit sit expertus. quae deinde causa cuique sit adoptionis, quae ratio generum ac dignitatis, quae sacrorum, quaeri a pontificum conlegio solet. quid est horum in ista adoptione quaesitum? adoptat annos viginti natus, etiam minor, senatorem. liberorumne causa? at procreare potest; habet uxorem, suscipiet