venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; haec quae una cum populo didici, quae saepe in contionibus responsa sunt, novi. negant fas esse agi cum populo cum de caelo servatum sit. quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de caelo esse servatum? adest praesens vir singulari virtute, constantia, gravitate praeditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de caelo. infirmas igitur tu minime; neque enim mea