iam intellegis omni genere iuris, quod in sacris, quod in auspiciis, quod in legibus sit, te tribunum plebis non fuisse. at ego hoc totum nonvideo enim quosdam clarissimos viros, principes civitatis, aliquot locis iudicasse te cum plebe iure agere potuisse; qui etiam de me ipso, cum tua rogatione funere elatam rem publicam esse dicerentqua re licebit, ut opinor, nobis eas actiones non infirmare, quibus illi actionibus constitutum tribunatum tuum