hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliudnisivelitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint: ita enim re, etsihoc plebei scitumequidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.