date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata. at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundumnon tulit vt interdicatvr. quid ergo? vt interdictvm sit. O caenumes et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?