sed quid ego vestram crudelitatem exprobronon enim te arbitror, cum post meum discessum omnium locupletium fortunas, omnium provinciarum fructus, tetrarcharum ac regum bona spe atque avaritia devorasses, argenti et supellectilis meae cupiditate esse caecatum: non existimo Campanum illum consulem cum saltatore conlega, cum alteri totam Achaiam, Thessaliam, Boeotiam, Graeciam, Macedoniam omnemque barbariam, bona civium Romanorum condonasses, alteri Syriam, Babylonem, Persas, integerrimas pacatissimasque gentis, ad diripiendum tradidisses, illos tam cupidos liminum meorum et columnarum et valvarum fuisse.