hanc ego vim, pontifices, hoc scelus, hunc furorem meo corpore opposito ab omnium bonorum cervicibus depuli, omnemque impetum discordiarum, omnem diu conlectam vim improborum, quae inveterata compresso odio atque tacito iam erumpebat nanctain me uno consulares faces iactae manibus tribuniciis, in me omnia, quae ego quondam rettuderamquod si, ut multis fortissimis viris placuit, vi et armis contra vim decertare voluissem, aut vicissem cum magna internecione improborum, sed tamen civium, aut interfectis bonis omnibus, quod illis optatissimum erat