atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. hanc tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. at etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit.