esto, non fuit in me poena ulla peccati; at fuit iudici. cuius? quis me umquam ulla lege interrogavit? quis postulavit? quis diem dixit? potest igitur damnati poenam sustinere indemnatus? est hoc tribunicium, est populare? quamquam ubi tu te popularem, nisi cum prosed, cum hoc iuris a maioribus proditum sit, ut nemo civis Romanus aut libertatemxxx curiae iussissent, num id iussum esset ratum? certe non. quid ita? quia ius a maioribus nostris, qui non ficte et fallaciter populares sed vere et sapienter fuerunt, ita comparatum est ut civis Romanus libertatem nemo possit invitus amittere.