ac si me populus Romanus, incitatus iracundia aut invidia, e civitate eiecisset idemque postea mea in rem publicam beneficia recordatus se conlegisset, temeritatem atque iniuriam suam restitutione mea reprehendisset, tamen profecto nemo tam esset amens qui mihi tale populi iudicium non dignitati potius quam dedecori putaret esse oportere. nunc vero cum me in iudicium populi nemo omnium vocarit, condemnari non potuerim qui accusatus non sim, denique ne pulsus quidem ita sim ut, si contenderem, superare non possem, contraque a populo Romano semper sim defensus, amplificatus, ornatus, quid est qua re quisquam mihi se ipsa