dicendum igitur est id, quod non dicerem nisi coactus, —nihil enim umquam de me dixi sublatius adsciscendae laudis causa potius quam criminis depellendi,—dico igitur, et quam possum maxima voce dico: cum omnium perditorum et coniuratorum incitata vis, duce tribuno plebis, consulibus auctoribus, adflicto senatu, perterritis equitibus Romanis, suspensa ac sollicita tota civitate, non tam in me impetum faceret quam per me in omnis bonos, me vidisse, si vicissem, tenuis rei publicae reliquias, si victus essem, nullas futuras. quod cum iudicassem, deflevi coniugis miserae discidium, liberorum carissimorum solitudinem, fratris absentis amantissimi atque optimi casum, subitas fundatissimae familiae ruinas; sed his omnibus rebus vitam anteposui meorum civium, remque publicam concideresperavi, id quod accidit, me iacentem posse vivis viris fortibus excitari; si una cum bonis interissem, nullo modo posse rem publicam