suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatosnam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.