sed nescio quo modo facilius in timore benigni quam in victoria grati reperiuntur. ego enim, D. Bruto liberato cum laetissimus ille civitati dies inluxisset idemque casu Bruti natalis esset, decrevi ut in fastis ad eum diem Bruti nomen adscriberetur, in eoque sum maiorum exemplum secutus qui hunc honorem mulieri Larentiae tribuerunt, cuius vos pontifices ad aram in Velabro sacrificium facere soletis. quod ego cum dabam Bruto, notam esse in fastis gratissimae victoriae sempiternam volebam. atque illo die cognovi paulo pluris in senatu malevolos esse quam gratos. per eos ipsos dies effudi, si ita vis, honores in mortuos, Hirtium et Pansam, Aquilam etiam. quod quis reprehendet, nisi qui deposito metu praeteriti periculi fuerit oblitus?