Acta quae sint quaeque agantur scio perscribi ad te diligenter; ex me autem illud est quod te velim habere cognitum, meum quidem animum in acie esse neque respectum ullum quaerere nisi me utilitas civitatis forte converterit; maioris autem partis animi te Cassiumque respiciunt. quam ob rem ita te para, Brute, ut intellegas aut, si hoc tempore bene res gesta sit, tibi meliorem rem publicam esse faciendam aut, si quid offensum sit, per te esse eandem reciperandam.