quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem. quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingeni, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavitquid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit quam quod illo referente