quibus autem officiis T. Anni beneficia remunerabor? cuius omnis ratio, cogitatio, totus denique tribunatus nihil aliud fuit nisi constans perpetua fortis invicta defensio salutis meae. quid de P. Sestio loquar? qui suam erga me benivolentiam et fidem non solum animi dolore sed etiam corporis vulneribus ostendit. vobis vero, patres conscripti, singulis et egi et agam gratias: universis egi initioet quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae sileriego vos universos, patres conscripti, deorum numero colere debeo. sed ut in ipsis dis immortalibus non semper eosdem atque alias alios solemus et venerari et precari, sic in hominibus de me divinitus meritis