satis multa mihirestat ut de imperatore ad id bellum deligendo ac tantis rebus praeficiendo dicendum esse videatur. Vtinam, Quirites, virorum fortium atque innocentium copiam tantam haberetis ut haec vobis deliberatio difficilis esset quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! nunc vero cum sit unus Cn.Gnaeus Pompeius qui non modo eorum hominum qui nunc sunt gloriam sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit