atque haec qua celeritate gesta sint, quamquam videtis, tamen a me in dicendo praetereunda non sunt. quis enim umquam aut obeundi negoti aut consequendi quaestus studio tam brevi tempore tot loca adire, tantos cursus conficere potuit, quam celeriter Cn.Gnaeo Pompeio duce tanti belli impetus navigavit? qui nondum tempestivo ad navigandum mari