hoc si vos temere fecistis et rei publicae parum consuluistis, recte isti studia vestra suis consiliis regere conantursin autem vos plus tumatque in hocCn.Gnaeo Pompeio singularis sed aliae quoque animi virtutesdifficile est in Asia, Cilicia, Syria regnisque interiorum nationum ita versari nostrum imperatorem ut nihil aliud nisi de hoste ac de laude cogitet. deinde, etiam si qui sunt pudore ac temperantia moderatiores, tamen eos esse talis propter multitudinem cupidorum hominum nemo arbitratur.