quo quidem in bello semper de pace audiendumneque enim ego illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia semperque mea consilia pacis et togae socia, non belli atque armorum fuerunt. hominem sum secutus privato officio, non publico, tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit ut nulla non modo cupiditate sed ne spe quidem prudens et sciens tamquam ad interitum ruerem voluntarium.