nunc venio ad gravissimam querelam et atrocissimam suspicionem tuam, quae non tibi ipsi magis quam cum omnibus civibus, tum maxime nobis qui a te conservati sumus providenda est: quam etsi spero falsam esse, numquam tamenquod sised quisnam est iste tam demens? de tuisne?—tametsi qui magis sunt tui quam quibus tu salutem insperantibus reddidisti?—anne ex eonon est credibilis tantus in ullo furor ut quo duce omnia summa sit adeptus, huius vitam non anteponat suae. an si nihil tui cogitant sceleris, cavendum est ne quid inimici? qui? omnes enim qui fuerunt