id autem etiam si tum ad te, ut quidam falso putant, non pertinebit, nunc certe pertinet esse te talem ut tuas laudes obscuratura nulla umquam sit oblivio. diversae voluntates civium fuerunt distractaeque sententiae. non enim consiliis solum et studiis sed armis etiam et castris dissidebamus. erat