Itaque Publicola lege illa de provocatione perlata statim securis de fascibus demi iussit postridieque sibi collegam Sp. Lucretium subrogavit suosque ad eum, quod erat maior natu, lictores transire iussit instituitque primus, ut singulis consulibus alternis mensibus lictores praeirent, ne plura insignia essent inperii in libero populo quam in regno fuissent. Haud mediocris hic, ut ego quidem intellego, vir fuit, qui modica libertate populo data facilius tenuit auctoritatem principum. Neque ego haec nunc sine causa tam vetera vobis et tam obsoleta decanto, sed inlustribus in personis temporibusque exempla hominum rerumque definio, ad quae reliqua oratio derigatur mea.