Cum ea Scipio dixisset silentioque omnium reliqua eius expectaretur oratio, tum Tubero: Quoniam nihil ex te, Africane, hi maiores natu requirunt, ex me audies, quid in oratione tua desiderem. Sane, inquit Scipio, et libenter quidem. Tum ille: Laudavisse mihi videris nostram rem publicam, cum ex te non de nostra, sed de omni re publica quaesisset Laelius. Nec tamen didici ex oratione tua, istam ipsam rem publicam, quam laudas, qua disciplina, quibus moribus aut legibus constituere vel conservare possimus.