nihil video esse in hoc P. Sulla, iudices, odio dignum, misericordia digna multa. neque enim nunc propulsandae calamitatis suae causa supplex ad vos, iudices, confugit, sed ne qua generi ac nomini suo nota nefariae turpitudinis inuratur. nam ipse quidem, si erit vestro iudicio liberatus, quae habet ornamenta, quae solacia reliquae vitaedomus erit, credo, exornata, aperientur maiorum imagines, ipse ornatum ac vestitum pristinumomnia, iudices, haec amissa sunt, omnia generis, nominis, honoris insignia atque ornamenta unius iudici calamitate occideruntsed ne exstinctor patriae, ne proditor, ne hostis appelletur, ne hanc labem tanti sceleris