qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum estnihil eritnulla est enim in re publica mea causaqua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune. neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus.