O miserum et infelicem illum diem quo consul omnibus centuriis P. Sulla renuntiatus est, o falsam spem, o volucrem fortunam, o caecam cupiditatem, o praeposteram gratulationem! quam cito illa omnia ex laetitia et voluptate ad luctum et lacrimas reccideruntquid enim erat mali quod huic spoliato fama, honore