is de me suffragium tulit, is adfuit, is interfuit epulis et gratulationibus parricidarum; in quo tamen est me ultus, cum illo orequi quasi mea culpa bona perdiderit, ita ob eam ipsam causam est mihi inimicus, quia nihil habet. Vtrum ego tibi patrimonium eripui, Gelli, an tu comedisti? quid? tu meo periculo, gurges ac vorago patrimoni, helluabare, ut, si ego consul rem publicam contra te et gregalis tuos defendissem, in civitate esse me nolles? te nemo tuorum videre vult, omnes aditum, sermonem, congressum tuum fugiunt: te sororis filius Postumius, adulescens gravis, senili iudicio, notavit, cum in magno numero tutorem liberis non instituit. sed elatus